- APICES
- APICESfastigati Alanorum, apud Isidorum, Persae brachia ac crura linimentis, caput tiarâ tegunt. Eminent apicibus fastigatis Alani: sunt κυρβαϚίαι εῖς ὀξὺ ἀπηγ μέν αι, seu pilei acuminati; cuiusmodi fere omnia erant barbarica pilea. Sic tiarae Persicae acumen habebant, imo nec tiarae dici alias poterant, cum τίαριν λόφον i. e. apicem notare dicat Hesych. Unde in antiquis asteris morum figuris, Cepheus pingitur cum e???usmodi tiara, in anteriorem partem acumine proclinatô. Non dissimiles κυρβαϚίας Scythis donat Herodotus. Atque hine Bardaici cuculli, a Bardaeis Illyrici populo. Est autem cucullus proprie regmen capitis acuminatum, in summo, ex Graeca origine, quâ κόκκος signisficat λόφον vel apicem: cuem uncum appellat Martial. l. 1. Epigr. 54. ubi de Lingonico bardocucullo. Habebant enim hi apicem retro inflexum, non in ante, ut in Persicis et Phrygiis tiaris vel etiam rectum, quo solô solô Reges insignes erant. Hodieque ita sunt cucullae Monachorum et Benearnensium cappae, quas vocant. Et tales forte olim paenularum sive lacernarum, quas pluviô tempore superinducebant, cuculli, etc. Vide Salmas. ad Solin.p. 556.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.